monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 62, 2
Quod dicis, Origenis multos errore deceptos, et sanctum filium meum Oceanum illorum insaniae repugnare, et doleo simul et gaudeo: dum aut supplantati sunt simplices: aut ab erudito viro errantibus subvenitur. Et quia meae parvitatis quaeris sententiam: utrum secundum fratrem Faustinum penitus respuendus sit, an secundum quosdam legendus ex parte: ego Origenem propter eruditionem sic interdum legendum arbitror, quomodo Tertullianum, Novatum, Arnobium, Apollinarium, et nonnullos Ecclesiasticos Scriptores Graecos pariter et Latinos: ut bona eorum eligamus, vitemusque contraria, iuxta Apostolum dicentem: 'Omnia probate, quod bonum est, tenete' . Caeterum qui vel in amorem eius nimium, vel in odium stomachi sui pravitate ducuntur, videntur mihi illi maledicto Prophetico subiacere: 'Vae his, qui dicunt bonum malum, et malum bonum: qui faciunt amarum dulce, et dulce amarum . Nec enim propter doctrinam eius, prava suscipienda sunt dogmata: nec propter dogmatum pravitatem, si quos Commentarios in Scripturas sanctas utiles edidit, penitus respuendi sunt. Quod si contentiosum inter se amatores eius et obtrectatores funem duxerint: ut nihil medium appetant, nec servent modum: sed totum aut probent, aut improbent; libentius piam rusticitatem, quam doctam blasphemiam eligam. Sanctus frater Tatianus Diaconus te impendio resalutat.